monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 7, 7
ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est. mentior? quid enim iste non potest, qui occidere Ciceronem potest, qui servare nisi crudelius quam occidat non potest? ignoscere tu illum tibi putas, qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras vitam, cui nondum verba tua exciderunt? ut corpus, quod fragile et caducum est, servetur, pereat ingenium, quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior esset Antonii venia.